Evangelium Secundum Joannem*

Caput 20: Versus 29

Quia vidisti me, Thoma, credidisti.Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit.Beati.Commendat fidem gentium, sed praeterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua praedestinatione noverat jam factum.
(* Traductions européennes)